"occ 3,26 Sunt etiam Arabes plerique et nonnulli Hebraei, qui ex quinque hylegiorum locis nomen genii requirunt et, facientes proiectionem semper ab initio Arietis et literis inventis iuxta hylegiorum ordinem apud astrologos cognitum in ordinem redactis coniunctisque, nomen constituunt genii boni; mali autem genii nomen eliciunt ex locis hylegiis oppositis, facta proiectione ab ultimo gradu Piscium contra signorum ordinem. Alii vero non loca hylegiorum, sed loca almutez super quinque hylegiis accipiunt, facientes proiectionem ab horoscopo." . "occ 3,26 Sunt etiam ..." . .