"supr 38 p.155 Scripta est formula perpetuae legis Regiae et particulatim examinata, cumque omnia pulchre procederent, Prologusque et Epilogus maxime restare viderentur, Electores derepente coorti, novum re nomineque Jus Adcapitulandi produxere, quod servari sibi postulabant. Caeteris vero visum est, hoc admisso quae acta erant omnia subverti, cur enim formula constans conscripta esset, si libertas addendi quae libuisset, id est uno verbo Leges ferendi Electoribus relinqueretur." . "supr 38 p.155 Script..." . .