"ostensor p.275 Et ita ponunt per necessarias consequencias quod Ecclesia, a tempore domini Nicolay et citra, non habuit caput catolicum, scilicet verum papam, nec veros prelatos et maxime veros cardinales; sed omnes fuerunt excommunicati et universum corpus Ecclesie pollutum heresi; et nullus post Nicolaum per hereticos et anathematizatos cardinales potuit ipso jure eligi in verum papam, quia electio que fit per hereticos et excommunicatos est ipso jure nulla; et quod signanter Bonifacius papa VIII et Clemens Vtus et Johannes XXIIdus ... fuerunt heresiarche; et ita ab eis et citra nullus fuit verus papa in Ecclesia Dei; et ita tota Ecclesia Christi funditus est perdita et perdidit ecclesiasticam potestatem. Hec est categorica heresis acephalistana." . "ostensor p.275 Et it..." . .