"ep 509 (1522) Fides enim sic adorat, quod illum solum sibi proponit, cuius ibi corpus et sanguinem esse non dubitat. Id si illi contentiosi nolint Concomitantiam dicere, dicant aliter, et desinant contendere, cum in re ipsa conveniant. Nemo enim negat, nec fratres ipsi puto, corpus et sanguinem Christi ibi esse, qui adorandus est. Hoc sufficit concomitantiam dici. Qui vero scrutari volent, quomodo deitas ibi comprehendatur concomitanter, hos argue ut stulte curiosos et carnalibus phantasmatibus in mysteria Dei ruentes, quo eos serves in simplicitate fidei et in pura sacramenti cognitione." . "ep 509 (1522) Fides ..." . .