"in Philipp p.945 Omnia, inquiens, facite sine murmurationibus et disceptationibus, hoc est, nolite inter vos mutuò sic duriter et molestè ac contentiosè loqui, quemadmodum porci inter se grunniunt. Primùm enim talis gongysmus seu grunnitus argumentum est malae educationis. ... Deinde, gongysmus indicium est animi impatientis et virulenti tam coram Deo, quàm coram hominibus. Impatientia autem peccatum est. Praeterea, gongysmus est occasio multorum malorum. Quare, meritò debent pii ab hoc vitio cavere." . "in Philipp p.945 Omn..." . .