"antiq sig.H3r ut sint magistri, idest uerbistae, cuius uerbo pareatur, quos Romani a uerbo et dicto imperioso dictatores uocant: et communi uocabulo unico Magistratus. == antiq sig.g4v Moni uero apud Arameo significat supputatorem et qui preest consiliorum rei publice suffragiis / aut uerbistam / prout uerbum imperium significat: ut periti Talmudiste dicunt. == antiq sig.g4v Igitur Lucumo idem est quod uetus uerbista idest / Senex dictator. == antiq sig.g5r Quare quos per compositionem Lucumones Aramei dicunt: eosdem Constantinopolitani greci / Paleologos [Paleogos ed.] interpretatione greca uocauerunt: et rex Desiderius interpretatione latina Viterbos: idest ueteres uerbistas siue dictatores." . "antiq sig.H3r ut sin..." . .