mot p.65 Sic contra ...
http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/14510 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>
mot p.65 Sic contra ...
mot p.65 Sic contra nos argumentum D. Thomae non valet, vbi probat ens esse subiectum, non substantiam, aut corpus, quia sit ens proprium motus subiectum, vt ex definitione apparet, quandò ens, quod in illa definitione sumitur, aut adaequat substantiam sensilem, aut vt rectius dixerim, esse ibi est non res, sed appraedicatum, idest, non significat vt terminus, sed vt copula. Sed cùm dicitur eius 'quod est', et resoluitur copula in terminum et copulam, et hoc 'quid' communius esse videtur quàm corpus et substantia, dico ipsum non vniuersitate praedicationis esse communius, sed vniuersitate modi. == mot p.124 Verumenimuero, si diligentius haec omnia perspiciamus, aut videbimus coniunctum fuisse conclusum, nimirum motum quendam esse naturalem, ita vt verbum illud 'esse' sit appraedicatum, non autem separatum - vt scilicet 'motus naturalis' materiae subiectae locum in propositione retineat et 'esse' sit praedicatum -, aut etiam tale orationum genus in dialecticis facile numerabitur.