ep 92 p.679 (1553) M...

http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/15093 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>

ep 92 p.679 (1553) M... 
ep 92 p.679 (1553) Medium vero illius est nostra in Christo iustitia, non autem in nobis, hoc est delata nobis gratuito etiam per Christum Dominum absolutae modis omnibus suae innocentiae ac plenisufficientiae, sui item salutaris meriti in morte ipsius communio. == ep 92 p.680 (1553) Iustitia igitur nostra non in nobis, sed in Christo Domino quaerenda est, nempe in innocentia plenisufficientia et merito ipsius. == form p.109 Ille expiatum morte sua nostrum peccatum tegit suae iustitiae plenisufficientia meritumque suum nobis imputari vult in Patris sui iudicio et suam nobis gloriam gratuito donat. == op II p.253 (1554) filius Dei, universo iam mortalium generi per suam incarnationem adglutinatus, omnem illius calamitatem sibi cum illo iam et omnem suam item plenisufficientiam illi secum vicissim vult omnino communem esse. == op II p.269 (1554) omnem vero suam iustitiam ac plenisufficientiam nobis secum ita vult imputari, ut neque nos sine illo affligi iam possimus corruptelae nostrae in ipsum translatae nomine, neque ille sine nobis in caelesti sua gloria, ut caput sine corpore, regnare etiam possit. 

data from the linked data cloud