ep Turc 1 p.83 (ed. ...
http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/15952 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>
ep Turc 1 p.83 (ed. ...
ep Turc 1 p.83 (ed. 1581, vgl. ed. 1595 p.68-69) sed ea est eorum frugalitas gulae minime studentium, quibus si sal sit et panis alliumque aut cepa aut acidi lactis genus Galeno non ignoti, quod (quod: ipse Oxygalam add. ed. 1595) isti iugurtham dicunt, nihil requirant praeterea. lac illud diluunt aqua frigidissima panemque interunt: eoque utuntur in magno aestu et siti. cuius sane utilitatem nos quoque in magnis caloribus saepe experti sumus. Cibus is cum palato et ventriculo gratissimus est, tum ad extinguendam vehementiorem sitim vim habet admirabilem. magna eius copia passim venalis est, ubicumque sunt carauasciaray, hoc est, ut dixi, Turcarum diuersoria, quemadmodum et aliorum obsoniorum.