"comm Apul fol.44r potest et hoc de pueris extra limen non indocte neque ineleganter referri ad seruulos liminis custodes, quos liminarchas uocant. de quibus sensisse uidetur Silius in primo Punicorum: \"Famuli turbato ad limina somno expauere trucem per uasta silentia uocem\", ubi 'famuli ad limina' signantur liminarchae, hoc est liminis prefecti cubiculique custodes. Attamen apud iurisconsultos titulo 'De muneribus et honoribus' (Arcadius Charisius dig. 50,4,18,10) liminarchae ponuntur pro militibus, qui imperii limitibus atque confinio preficiuntur, quos {008615.}limitarchas dicere possis, quasi limitum prefectos." . "comm Apul fol.44r po..." . .