tract theol 7 Qui au...

http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/22077 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>

tract theol 7 Qui au... 
tract theol 7 Qui autem hoc ignorant, nesciunt, quâ ratione author, qui Epistolam ad Hebraeos scripsit, excusandus sit, quod cap. 11 v. 21 interpretatus est textum Geneseos cap. 47 v. 31 longè aliter, quam in punctato hebraeo textu habetur, quasi apostolus sensum Scripturae a punctistis discere debuerit. Mihi sane punctistae potius culpandi videntur, quod ut unusquisque videat, et simul quod haec discrepantia a solo vocalium defectu orta est, utramque interpretationem hic ponam. Punctistae, suis punctis scilicet, interpretati sunt, "et incurvavit se Israël supra", ... author autem epistolae, "et incurvavit se Israël supra caput bacilli". 

data from the linked data cloud