"anticrit p.538 post versum 14. ubi de Altari aureo cum omnibus suis vasis operiendo agitur; Codex Samaritanus unà cum LXX, addit integrum hunc versiculum, qui in Hebraico non habetur: \"Accipient quoque vestem purpuream, et tegent labrum et basin eius, et iniicient illud in operimentum pellium hyacinthinarum, et imponent super vectem\". Qui versus omninò malè omissus videtur in Hebraeo. Cur enim in descriptione convasationis Tabernaculi ... in qua docetur ratio convasandi et deferendi omnia Tabernaculi vasa, instrumenta, et partes omnes, omissum fuisset labrum cum basi eius, quae non minùs erant convasanda et deferenda, quàm relique Tabernaculi partes?" . "anticrit p.538 post ..." . .