"ep II 3,2 (1429) Iam tandem gaudeo te factum esse christianum relicta illa iesuitate quam ascribebas principiis litterarum tuarum. Animadverti quidem te descivisse ab eorum impudentia, qui nomini Iesu soli inherentes novam heresis sectam moliebantur gloriamque in amplificatione eius nominis querebant apud vulgus et rudem plebem cuius muneribus anhelant." . "ep II 3,2 (1429) Iam..." . .