"pandect 54 Vicini principes Graecorum exemplum imitati, se quoque Despotas nominarunt, praesertim Bulgari Seruiique, licet eosdem videamus in Graecorum historiis interdum regio quoque censeri titulo, quum Crales pro Despotis adpellantur, et ipsorum coniuges Cralaenae, pro Despinis. == ibid. Emmundus Bonefidius I.C. putabat Cralis vocabulum a Karulo deriuari ...; sed ignorabat Vngaris, Bulgaris, Seruiis Kiral, aut contractius enuntiando Cral vocari regem, Cralna reginam; quae Polonis sunt Crol et Crolna." . "pandect 54 Vicini pr..." . .