"ep II 6,10 (1437) Quod si humanitas ferret, dicerem me plus Nicolao quodammodo debere quam iis qui me procrearunt. Illi enim ignarum rerum omnium genuerunt, hic reddidit sua opera doctiorem. Illi tantum ut essem effecerunt, is ut essem cum honore et dignitate. Illi alimenta corporum prebuere, hic animum moribus formavit et recte vivendi institutis. ut quantum ceteri parentibus atque educatoribus suis debeant lege nature, tantum ego Nicolao nostro et eius nomini iure humanitatis et suis erga me meritis me debere profitear. == ep II 9,4 (1439) Mirabar, cum sis homo nostris studiis, hoc est humanitatis, ab iuvente etate deditissimus, quid sibi vellet tuam diutina mora in tanta barbarie hominum." . "ep II 6,10 (1437) Qu..." . .