progymn 1,88 Musaeus...
http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/32886 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>
progymn 1,88 Musaeus...
progymn 1,88 Musaeus: "Bene iudicas. Humanitas igitur in latina lingua idem est, quod natura hominis, quodque ad hominem pertinet, eiusque proprium est: hoc, inquam, totum humanitatis nomine comprehenditur. Sic eos omnem humanitatem exuisse dicimus, qui naturae officia contempserunt, perinde ac si homines se esse quodammodo obliti sint. M. Tullius agens de parricidio, quod a Sexto Roscio filio commissum accusatores mentiebantur: Magna est enim vis humanitatis, inquit, multum valet communio sanguinis, reclamat huiusmodi suspicionibus ipsa natura. Deinde humanitas est, quae a Graecis filanqrwp…a dicitur, dexteritas quaedam et benevolentia erga omnes nobiscum naturae societate foederatos, prorsus erga omnes homines: morum facilitas et suavitas, lenitas, placabilitas, mansuetudo. Sic Cicero scripsit difficillimam esse societatem gravitatis cum humanitate. Idem laudat nescio quem, qui summam severitatem cum summa humanitate coniunxerit. Sequitur tertia notio, qua capitur pro eruditione et institutione in bonas artes: Graeci paide…an vocant. Cicero: Homo non hebes neque inexercitatus,neque communium literarum et politioris humanitatis expers. Et alibi: Omnes artes, quae ad humanitatem pertinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur. Testis item a Gellio adducitur." ibid. "Adiungam his tertiam ex A. Gellio, apud quem ita scriptum est: Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus una homini data est, idcirco Humanitas appellata est. ... Etiam. Sed quod bona cum venia tanti scriptoris liceat mihi dicere, cum neque istarum, neque aliarum artium, ut Mathematicae, Medicinae, Iurisprudentiae, Philosophiae, Theologiae participes sint aliae animantes praeter hominem, si quid haec ratio valeret, eaedem illae quoque quas recensui disciplinas, Humanitatis nomen ferrent". Verannius: "Recte argumentationem concludis: non placethaec ultima caussa. Quibus autem finibus, quibus terminis Humanitatem circundas ac circumscribis?" Musaeus: "Grammaticis (quo nomine duarum linguarum, Graecae videlicet ac Latinae acerrimum, et admodum late patens studium intelligo) poeticis, oratoriis, historia sive antiquitatis notitia, dialecticis, et morum philosophia. Non quidem his solis, sed his potissimum."