"rat stud p.14 (1599) Praestantes humanitatis magistri praeparandi. == rat stud p.17 Anniversariae vacationes generales classium superiorum breviores non sint uno mense, nec longiores duobus. Rhetorica, nisi mos universitatis aliud exigat, mense vacet; humanitas tribus hebdomadis, suprema grammaticae duabus, una tantum reliquae. == rat stud p.95 Caveat, ne gradus, quibus quinque scholae inferiores, videlicet rhetorica, humanitas et tres grammaticae constant, ulla ratione permisceantur. == rat stud p.97 Ubi sunt tres scholae, duae inferiores retineant gradum modo praescriptum duabus ultimis in collegio quatuor classium; suprema vero vel sit pura humanitas. vel in duos dividatur ordines, quorum superior rhetoricae, inferior humanitati respondeat. == rat stud p.100 Ad examen semel aut, si opus sit, iterum ab omnibus classibus soluta oratione, a suprema vero grammaticae et humanitate semel etiam carmine, et, si videatur, semel graece aliquo dierum intervallo in schola scribendum est." . "rat stud p.14 (1599)..." . .