comm Tollius ep itin...
http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/34277 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>
comm Tollius ep itin...
comm Tollius ep itin p.30 At enim, quia Diabolum superstitiosi fingunt Dominum omnium Thesaurorum, aequum erat, et Metalla ac Fodinas et subterranea regna, Illius potestati subjici. Hinc passim audias, esse in fodinis, maxime in ditioribus, {017288.}Cobalos, Virunculos sive homunculos Metallicos, Subterraneos, Montanos; Germani eos appellant Schrötlein, Bergmännleim; de quibus videri possunt Georg. Agricola, Bermanni p. 425. de Animantib. Subterran. in fin. p. 501. Ludov. Lavater de Spectris I. 16 Olaus Magnus de Gent. Septentr. VI. 9. Paracelsus hos videtur {017289.}Gnomos appellare, Meteoror, c. 4. at alibi passim eos vocari vult Sylphos, esse revera Pygmaeos, ut etiam eos appellat, Veterum; vide lib. Philosoph. de Nymphis, Sylphis, Pygmaeis et Salamandris. imo audet accerrime statuere, eos esse medios quosdam homunciones, animatos, interjecta inter homines et bruta specie.