"Hartlib ep 56/1/23A-B (1655) Nisi enim in trivialibus et Gymnasijs amorem Matheseos imbibant Adolescentes, vix unus aut alter eam amplectetur; postqvàm ad Academias ventum fuerit, qvod res ipsa loqvitur, Sphaericas autem dico, Cosmographiam, Trigonometriam Sphaericorum, Astronomiae partem Sphaericam, Geographiam, {019782.}Histiodromiam, Gnomonicam. Militares sunt Tactica, Castrametatio, Architectura Militaris, Artilleria. Mechanicae partes sunt, primum ea qvae propriè sic dicta, deindè Hydrostatica, qvibus accenseo Geodaesiam, Pithometriam, Architecturam Civilem atque Navalem." . "Hartlib ep 56/1/23A-..." . .