"comm Iuv 11,14 p.263 Elementa per omnia quaerunt. ... Dicta sane elementa quattuor illa nota principia, ut Hieronymus in commentario epistolae quae Pauli ad Hebraeos inscribitur , quasi 'elevamenta', eo quod ex ipsis caetera originem sumant initia. Videlicet et fundamenta creaturarum a quibusdam etiam dicuntur 'elimenta', per i litteram in secunda syllaba, quasi 'fabricamenta', ab eo quod est 'elimo, elimas', quod ex eis fabricata sint omnia. ]" . "comm Iuv 11,14 p.263..." . .