ep sig.k4r (1450) Qu...

http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/21758 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>

ep sig.k4r (1450) Qu... 
ep sig.k4r (1450) Quod scire ex me petitis, qui auctor scribi debeat, brevi accipite. Cum alii non nullo litteratissimi uiri, tum priscianus grammaticus locupletissimus testis est eundem esse apud nos auctorem, qui graece dicatur ¢utšths authentes. Hinc arbitrati sunt aliqui iuniores in hoc nomine c litteram ante t in eadem syllaba utranque mutam addi non oportere, cum neque apud graecos ¢ãqšnths authentes eam recipiat. At ego idem significare auctor quod ¢utštes facile concedo, sed ab augeo id nomen deductum puto sicque, quoniam a supino auctu formetur, per ct esse scribendum. Et ita a priscis uidemus obseruatum. Nam si ab ¢utšntes descenderet, c litteram auctor non reciperet et t aspiraretur. 

data from the linked data cloud