misc sec 25,1-7 (tit...
http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/2523 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>
misc sec 25,1-7 (tit...
misc sec 25,1-7 (tit sororiantes) Mammas Plinius vocat sororientes eas quae iam tumescunt in libro Naturalis Historiae primo et trigesimo: " ...". Ceterum si plinianos codices ... inspexeris totos, neutiquam id vocabulum quod est 'sororientes' sed pro eo vocem vulgatam 'rigentes' invenies. Verum in codice Marciae bibliothecae vetustissimo `sororientes', in altero non aeque vetusto `sorientes' habemus, quarum altera integra est lectio, altera vero integrae vestigium. Nisi quis malit `sororiantes' legere quam 'sororientes', hoc est per 'a' quam per 'e' litteras, quoniam in Festi Pompei epitome vetustiore ... sic scriptum est: "...". Ubi illud quoque animadvertendum, in epitomis quae feruntur nec auctoritatem inveniri hanc Plauti nec item mentionem ullam de verbo quod est 'fraterculare'. Fragmentum vero quod vidi, non epitomes verum ipsius operis, verba illa quae Plauti citantur indicat esse ex Fribolaria. Nos quoque olim in amatorio lusu qui Puella inscribitur eo vocabulo sic usi sumus: "...".