disc 11,12 'Sororiar...
http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/2524 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>
disc 11,12 'Sororiar...
disc 11,12 'Sororiare' igitur perinde est atque augeri et procrescere. Nam et "mammas sororiantes vocarunt in puellis", ut a Sex. Pompeio traditur, quum exuberantes intumescunt, quod illis evenit ex compresso lacte. Qua voce usus est M. Plautus in comoedia Frivolaria. Quin et "fratriare" et "fraterculare" in pueris accipimus, ut idem Sextus asserit, cum eorum mammae intumescere incipiunt, quoniam velut pares fraterculi oriuntur, quod ipsum et in frumento spica dicitur facere cum virentia grana protuberant. Politianus vero "mammas sororiantes" apud Plinium legebat libro XXX, quo loco rigentes mammas habent caeteri codices, sed in vetustioribus sororiantes comperies: "...". De hoc a Politiano relatum est et in Secunda Centuria, sed eius Commentarii magna ex parte ab his retinentur atque occultantur, qui meliores litteras et antiquitatem impudentissime contemnunt. ]