ep 43,1 (1475) 'Semi...
http://lila-erc.eu/data/lexicalResources/NLW/id/attestation/36897 <http://www.w3.org/nl/lemon/frac#Attestation>
ep 43,1 (1475) 'Semi...
ep 43,1 (1475) 'Semiustulatum', quo tu verbo in proxima epistola usus es, non tam sua natura insulsum est quam et inusitatum et novum. Itaque 'semiustum' dicimus, ut 'ambustum' et 'exustum' et 'combustum'. Siquis igitur in ardentis carbones ignemve decidisset, recte eum dixisses semiustum. At in aquam ferventem qui corruerit, 'semielyxatum' hunc non inepte esse dixerimus; id quod de tuo tibi filiolo accidisse aeque moleste tuli ac si mihi ipsi accidisset.